StAAG Muri-Urkunden/10: Unterschied zwischen den Versionen

Aus Muri
Zur Navigation springen Zur Suche springen
Zeile 10: Zeile 10:
 
aureum unum nobis nostrisque successoribus annis singulis persolvetis. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitucionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo terciove commonita, nisi reatum suum condigna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine dei ac domini redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat. Cunctis autem eidem loco sua iura servantibus sit pax domini nostri Iesu Christi, quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inveniant. Amen. A —. Amen.
 
aureum unum nobis nostrisque successoribus annis singulis persolvetis. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitucionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo terciove commonita, nisi reatum suum condigna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine dei ac domini redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat. Cunctis autem eidem loco sua iura servantibus sit pax domini nostri Iesu Christi, quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inveniant. Amen. A —. Amen.
  
* (R.) Ego Clemens catholice ecclesie episcopus ss. (M.)
+
* (R.) Ego Clemens catholice ecclesie episcopus ss. (M.)
* † Ego Iohannes presb. card. tituli sancti Marci ss.
+
* † Ego [http://webdept.fiu.edu/~mirandas/bios1158.htm#Conti Iohannes] presb. card. tituli sancti Marci ss.
* † Ego Pandulfus presb. card. basilice XII apostolorum ss.
+
* † Ego [https://it.wikipedia.org/wiki/Pandolfo_Masca Pandulfus] presb. card. basilice XII apostolorum ss.
* † Ego Alb[inus] tit. sancte crucis in lerusalem presb. card. ss.
+
* † Ego [https://it.wikipedia.org/wiki/Albino_da_Milano Alb[inus]] tit. sancte crucis in lerusalem presb. card. ss.
* † Ego Alexius presb. card. tit. sancte Susanne ss.
+
* † Ego [https://it.wikipedia.org/wiki/Alessio_(cardinale) Alexius] presb. card. tit. sancte Susanne ss.
 
* † Ego Iacobus diac. card. sancte Marie in Cosmidyn ss.
 
* † Ego Iacobus diac. card. sancte Marie in Cosmidyn ss.
* † Ego Gratianus sanctorum Cosme et Damiani diac, card. ss.
+
* † Ego [http://www.treccani.it/enciclopedia/graziano-da-pisa_(Dizionario-Biografico) Gratianus] sanctorum Cosme et Damiani diac, card. ss.
 
* † Ego Gerardus sancti Adriani diac. card. ss.
 
* † Ego Gerardus sancti Adriani diac. card. ss.
  

Version vom 5. November 2018, 22:08 Uhr

Urkunde vom 13. März 1189

Beschreibung

Papst Clemens III. nimmt das Kloster Muri unter apostolischen Schutz und bestätigt dessen Besitzungen.

Text

Clemens episcopus, servus servorum dei, dilectis filiis Anselmo abbati monasterii sancti Martini Murensis eiusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum.

His, qui postpositis secularibus desideriis voverunt in religionis habitu debitam domino servitutem dependere, propensius apostolicum debet adesse suffragium, ne cuiuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito revocet aut robur, quod absit, sacre religionis infringat. Eapropter, dilecti in domino filii, vestris iustis postulationibus clementer annuimus et prefatum monasterium, in quo divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et ad instar felicis memorie Alexandri pape, predeccssoris nostri, presentis scripta privilegio communimus, in primis siquidem statuentes, ut ordo monasticus, qui secundum deum et beati Benedicti regulam in eodem monasterio institutus esse dinoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Preterea, quascumque possessiones, quecumque bona idem monasterium inpresentiarum iuste et canonice possidet aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis iustis modis prestante domino poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis: ecclesiam Buͦches, ecclesiam Stannes, ecclesiam Gersowo, ecclesiam Riske, ecclesiam ecclesiam Chussennacho, ecclesiam Agetiswilare, ecclesiam Tellenwilare, ecclesiam Rordorf, ecclesiam Egenwilare, ecclesiam Stallenchon, ecclesiam Gorelinchon, ecclesiam Urtichon, quintam partem decimarum in ecclesia Rordorf, quartam partem decimarum in ecclesia Stallinchon, diodecimam partem decimarum in ecclesia Reinfriswile, vicesimam partem decimarum in ecclesia Surse, predium Gersogo cum pertinentiis suis, predium Spreitenbach, pro quo redduntur vobis septem hycine pelles, predium Buͦches cum pertinentiis suis, predium Chussennacho cum pertinentiis suis, predium Gangolfeswile, predium Terespach, in Waltrat novem mansos, predium Allinchon cum pertinentiis suis, predium Wicwile cum pertinentiis suis, predium Conuntuͥellun, predium Geppenowo cum pertinentiis suis, predium Chalpach, predium Wilberc, predium Cholumbrowo, predium Cholumbare, predium Chutingen, predium Tintinchon, predium Hechilingen, predium Totinchon, predium Tallehun, predium Rainfriswile, predium Rotwile cum pertinentiis suis, predium Bellenchon cum pertinentiis suis, predium Urdorf, predium Sprentenbach, predium Tellinchon, predium Winchele, predium Echerswile, predium Botanwile, predium Holunstraze, predium Tegeranc, predium Otwizingen, predium Hagenbuͦchun, predium Ratolfesperc, predium Winteswile, predium Lennes, predium Renferswile, predium Borwile cum pertinentiis suis, predium Ruͥti, predium Woloswile, predium Maswondon, predium Gamelinchon, predium Penziswile, predium Ipinchon, predium Selenbuͥron, predium Tennenwile, predium Schincennacho, predium Bozeberch, predium Sisinehun, parrochialem ecclesiam Mura cum tribus capellis Hermotheswile, Porwilo, Wolon sicut predicta ecclesia et capelle victui et vestitui vestro sunt rationabiliter deputate, sic vos eas inpresentiarum habere concedimus et auctoritate apostolica confirmamus. Insuper etiam auctoritate vobis presentium indulgemus, ut, si advocatus vester advocatie iura transgressus in vos et in monasterium vestrum aut in ea, que ad monasterium ipsum pertinent, exactiones indebitas exercuerit et alias se gravem vobis et inutilem exhibuerit, nisi commonitus resipuerit, liceat vobis alium advocatum eligere natu maiorem de Castro Abespurc, per quem iura ipsius monasterii melius illibata a malefactorum rapinis et violentiis defendantur. Ipse etiam advocatus nullo modo quicquam de rebus monasterii sive in fundis sive in mancipiis sive de ipsa advocatia cuiquam prestare audeat. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extreme voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen iusticia ecclesiarum illarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur. Cum autem generale interdictum terre fuerit, liceat vobis clausis ianuis, non pulsatis campanis, exclusis excommunicatis et interdictis suppressa voce divina officia celebrare. Obeunte vero te nunc eiusdem loci abbate vel tuorum quolibet successorum nullus ibi qualibet supreptionis astucia seu violentia preponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris secundum dei timorem et beati Benedicti regulam providerint eligendum. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat prefatum monasterium temere perturbare aut eius possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra et illibata permaneant eorum, pro quorum gubernatione ac sustentacione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolice auctoritate et in ecclesiis vestris parrochialibus diocesanorum episcoporum canonica iustitia. Ad indicium autem huius a sede apostolica percepte protectionis aureum unum nobis nostrisque successoribus annis singulis persolvetis. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitucionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo terciove commonita, nisi reatum suum condigna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine dei ac domini redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat. Cunctis autem eidem loco sua iura servantibus sit pax domini nostri Iesu Christi, quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inveniant. Amen. A —. Amen.

  • (R.) Ego Clemens catholice ecclesie episcopus ss. (M.)
  • † Ego Iohannes presb. card. tituli sancti Marci ss.
  • † Ego Pandulfus presb. card. basilice XII apostolorum ss.
  • † Ego Alb[inus] tit. sancte crucis in lerusalem presb. card. ss.
  • † Ego Alexius presb. card. tit. sancte Susanne ss.
  • † Ego Iacobus diac. card. sancte Marie in Cosmidyn ss.
  • † Ego Gratianus sanctorum Cosme et Damiani diac, card. ss.
  • † Ego Gerardus sancti Adriani diac. card. ss.

Datum Laterani per manum Moysi, sanete Romane ecclesie subdiaconi, vicem agentis cancellarii, III. idus Mart., indictione VII., incarnationis dominice anno M.C.LXXX.VIII., pontificatus vero domini Clementis pape III. anno secundo.


Urkundenbuch der Stadt und Landschaft Zürich, 1. Bd., S. 227ff.

Standort und Signaturen

Editionen

  • Benedikt Studer (Hrsg.): Murus et antemurale, oder Muri und seine Vormaur. gedruckt in dem fürstlichen Gotthauss Mury, Mury 1720, S. 16–21 (Geistliche Befreyungen).
  • Jacob Escher und Paul Schweizer (Hrsg.): Urkundenbuch der Stadt und Landschaft Zürich. Band 1. Zürich 1888, S. 227–230, Nr. 349.

Regesten

  • Heinrich Kurz und Placidus Weissenbach (Hrsg.): Beiträge zur Geschichte und Literatur, vorzüglich aus Archiven und Bibliotheken des Kantons Aargau. Erster Band. H. R. Sauerländer, Aarau 1846, S. 130–131, Nr. 8. Mit der Jahreszahl 1388.